vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar. agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? in praesentia, inquit Cleomenes, quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et admiratio populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.cum haec ita fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.adponitur iis tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium. veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio; vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa auctoritate miseria videres perditum, non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere aliquam ad partem humanitatis revocare potuit?sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? cum homine enim crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? te patris lacrimae de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia patria commonebat?catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. quid ita? prodiderat classem. quod ob praemium? deseruerat. quid Cleomenes? ignavus fuerat. at eum tu ob virtutem corona ante donaras. dimiserat nautas. at ab omnibus tu mercedem missionis acceperas. alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? Cleomenem nominare non licet. at causa cogit. moriere, si appellaris; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. at remiges non erant. praetorem tu accuses? frange cervices. si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco natus. audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit.