verum haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmata emere oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum est? an litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit? non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset ne ; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, misisse. rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est.hic tibi in mentem non venit iubere ut haec quoque referret HS vi milibus d se tibi vendidisse? metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS vi milibus d tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis milibus? fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.quid? a phylarcho Centuripino, homine locupleti ac nobili, phalerass pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? in Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,—non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. etenim si phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti. dixit phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensum negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatas gratiis.iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse. quod Verrem artifici sui cupidum cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt. habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius dedisse iussu istius, Graecis pictoribus. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando, aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.verum mehercule hoc, iudices, dicam. memini Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. cum sederem, inquit, domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. permotus sum, inquit; binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. qui me ubi viderunt, Vbi sunt, Pamphile, inquiunt, scyphi? ostendo tristis; laudant. incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. tum illi, ubi me conturbatum vident, quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur? ne multa, HS mille me, inquit, poposcerunt; dixi me daturum. vocat interea praetor, poscit scyphos. tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. ait ille idem sibi videri. ita Pamphilus scyphos optimos aufert.