Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum in illos, tum mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege redderent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum, cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere. cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. in quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur.conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solent. recita. qvod verba facta svnt de Sex. Pedvcaeo. dicit qui primi suaserint. decernitur. refertur deinde de Verre. dic, quaeso, quo modo? qvod verba facta svnt de C. Verre —quid postea scriptum est?—cvm svrgeret nemo neqve sententiam diceret—quid est hoc?—sors dvcitvr. quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? nemo. illi ipsi tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. in qua curia statua tua stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia commoveret.atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque praeturam. etenim scriptum esse ita: qvod is̵ virgis neminem cecidisset— a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; qvod vigilanter provinciam administrasset—cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque esse consumptas; cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret qvod praedones procvl ab insvla Sicilia prohibvisset Verres̵—quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset.haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent. decernunt statim primum ut cum Lucio fratre hospitium publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. id non modo tum scripserunt, verum etiam in aere incisum nobis tradiderunt. valde hercule te Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit. postea decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur.