spoliasti Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? quid? cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. in C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit. hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur. in hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum viii milibus. legatus Posidorus renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS ii: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. tabvlae Thermitanorvm et testimonivm.Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretum de tributis et publicum testimonium. senatvs consvltvm de tribvto confervndo. testimonivm Imacharensivm. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. viiicc, Apronio coacti sunt dare tritici modium xviii et HS iii milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factae sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis. cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. patiemini, iudices, ab sociis, ab aratoribus populi Romani, ab eis qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit?Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam orationi meae fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autem aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.