Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere.illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. recita. testmionivm pvblicum. Audistis quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. lex decvmis vendvndis C. Verre pr. hoc nomine videtis tritici modium ciↄ ciↄ ciↄ de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? non eripiet. sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. fit hic interpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? recita testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. testimonivm pvblicvm. qvo modo solvtvm sit, ex litteris pvblicis. etiamne haec tam parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? itaque qui tot annis agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te pretio imposito redemerunt.quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.