etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. at quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium xviii Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium xxxviiidccc, cum decumae venissent tritici modium xviii. atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium xxvdccc et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium xxi et accessionis HS ∞ ∞. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit? anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. supra adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum viiic, dimidio fere pluris quam superiore anno. aratores funditus evertebantur, et eo magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna dc, iubet in tabulas pro medimnum viiic referri viid.hordei decumas eiusdem agri Docimus emerat. hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Siculos non tam pertimescebant. cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.transactum putabant Herbitenses, cum iste, quid? de hordeo, inquit, et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis? atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. negabant illi quicquam sibi esse mandatum. non audio: numerate HS. xii. quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit. qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?