hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse. haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. at arator repetere poterat. verum Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?quid tum? Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiii. quid est hoc? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur. tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur. dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum xxxiii et praeterea HS lx. at haec obscura sunt? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. recita. litterae publicae, testlmonivm pvbliclum. Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. verum non una te tantum, sed universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civitates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.