iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre? iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum?Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. haec tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri paterere atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret?cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges, iudicia? socios fidelis, provincia suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta. privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. qui cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. sunt omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.itaque homini improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. quaerebant, quid? respondebat se ad recuperatores esse dicturum. iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio se passuros esse dicebant.ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, sl pareret adversvs edictvm fecisse; qua in re in iudicio dicturum esse aiebat. iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis? Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, qui damnatus erit, inquit, virgis ad necem caedetur. hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.