genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter laturos existimavit.esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt.verum haec, quoniam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero animo adfecti ferenda arbitrentur. quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? quid exspectatis, quid amplius a me dicendum putatis? an id agendum ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem eius depectus est.nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Romano spectato atque honesto? clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio.non mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope lxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. quid est, Lolli? inquit; tu nisi malo coactus recte facere nescis? homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. quid opus est Lollio? nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire. M. Lollius, filius eius, adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis. nam Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.