illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.Nympho cum se vellet aequo iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnis quod in areis esset. sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. dabat iste iudicium, si pareret ivgera eivs fvndi plvra esse qvam colonvs esset professvs, tum uti Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse, id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS iↄↄↄ dabat. ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat. tum iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. ei cum pro iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui dcc medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed quantum cogeretur.Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. postea cum ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni tulit.