cognoscite Metelli litteras. recita. epistvla L. Metelli. hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. non mehercule augendi criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum iugorum sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate, in tanta acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus viderere. atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae daturum? haec vos antea, iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium. cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint, nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros rapinarum fuisse dico.quo modo hoc doces? quo modo ex illa locatione columnarum docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius. iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti.