atque ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate: verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus ut his abstineant maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior fuisse videare. corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur.ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius unius vita perspicere possitis. ergo in isto reo legem hanc mihi, iudices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar. patior, non moleste fero, iudices, eam vitam quae mihi sua sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. an tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum sententias ac dissimilitudines studiorum ac voluntatum? fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? pudorem ac pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? qui iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velit, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?an si qua in re contra rem meam decrevisset aliquid iniuria, iure ei me inimicum esse arbitrarere: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus est? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam. quid? illa quae leviora videntur esse non cuiusvis animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? odistis hominum novorum industriam, despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!ita credo: si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius delectamini. nihil eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. huic homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? hunc vestri ianitores, hunc cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines excluduntur. ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.quid? hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium spoliasse videatur, pluris hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse? et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?