eodem tempore praetor Antonius iii denariis aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent, et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses, gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc, quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito. nam de sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? biennium provinciam obtinuit. cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? at uberiora cibaria facta sunt caritate.credo; neque id est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo, avaritiam in crimen et in iudicium voco. quodsi suspiciones inicere velitis ad pluris homines et ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc fecit, supplicio dignus est.nam, per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit. multi magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine coegerunt,—omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc homine rem adductam in iudicium videtis. quid facere potestis? utrum, cum iudices sitis de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire?verum hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. nam si hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est praetermittunt.deinde, iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi. si, ternos denarios qui coegit erit absolutus, quaternos, quinos, denos denique aut vicenos coget alius. quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? non enim a vobis summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis non licere. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est, non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus aestimandi. quapropter, si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis et avaritiae reliquisse.videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt alii quoque complures qui idem fecerint. absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis. ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. permissum est: stultissimus quisque posthac minimo aestimabit. videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram.