tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem dices? quamvis res mihi non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo me igitur aut ad quae exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant, ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeo iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo uterque horum exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset, non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem, facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se fecisse defendat? at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae definitur?sed in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?an me ad M. Antoni aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? ita, inquit, ad Antoni; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. ex omnibus igitur populi Romani praetoribus, consulibus, imperatoribus M. Antonium delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset defendere nihil in vita se M. Antoni simile fecisse? homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis et cupiditatibus mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia facta atque consilia senatus, populus, iudices comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. non potest reprehendi ulla aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. cum esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annona; nam aestimavit denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.