perspicere vos certo scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad aequitatem condicionis, sed ad minima malorum eligenda. nam qui mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset, duo milia nummum aut summum tria dedisset, idem nunc pro eodem numero frumenti HS viii dare coactus est. hoc arator adsequi per triennium certe fructu suo non potuit: vendiderit instrumentum necesse est. quodsi hoc munus et hoc vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati potest, populo Romano ferat potius quam nostris magistratibus. Magna est enim pecunia, magnum praeclarumque vectigal, si modo id salva provincia, si sine iniuria sociorum percipere possumus. nihil detraho magistratibus; tantundem detur in cellam quantum semper datum est; quod praeterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam praeda praetoris.deinde cur in uno genere solo frumenti ista aestimatio constituatur, si est aequa et ferenda? debet populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis tritici ternos denarios, sibi habeat frumentum. data tibi est pecunia, Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. tibi datam pecuniam domi retines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: iam refertius erit aerarium populi Romani quam umquam fuit.at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret, hanc rem in meo frumento tulit. proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo, aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.multa Sosippus Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtute ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur dicet? fecisse alios. quid est hoc? utrum crimini defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex lege, non ex eo quod oportuerit, non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?fecerunt alii quidem aliquam multa; cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur, quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi, regna denique etiam omnia de nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctum, lacrimas, querimonias non potest. in eius modi re ac moribus, si is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicae salus deerit, si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me opera consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.