cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres, quid facere debuisti? si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo erat aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat. hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe, quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.hoc quid est? venit praetor; frumentum, inquit, me abs te emere oportet. optime. modium denario. benigne ac liberaliter; nam ego ternis HS non possum vendere. mihi frumentum non opus est, nummos volo. nam sperabam, inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera. video esse binis HS. quid ergo a me tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? quid poscit? attendite et, vos quaeso, simul, iudices, aequitatem praetoris attendite.Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit et ex aerario dedit, ego habebo et in cistam transferam de fisco. quid postea? quid? pro singulis modiis, quos tibi impero, tu mihi octonos HS dato. qua ratione? quid quaeris rationem? non tantam rationem res habet quantam utilitatem atque praedam. dic, dic, inquit ille, planius. senatus te voluit mihi nummos, me tibi frumentum dare: tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis; a me, cui singulos denarios a te dari oportuit, binos auferes et huic praedae ac direptioni cellae nomen impones?haec deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteret, sed etiam omne instrumentum vendere cogeretur? quonam se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum datum quantum reliqui scribae fecerant, aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum. cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. nummos vero ut det arator quos non exarat, quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. non enim debetis hoc cogitare: habet idem in nummis, habet in urbanis praediis. nam cum aratori aliquid imponitur, non hominis si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptum praeterea; dabunt, si voletis.haec quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensis, ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi posse. addite nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas. quamquam haec omitto: de cella loquor. placet vobis in cellam magistratibus vestris frumentum Siculos gratis dare? quid hoc indignius, quid iniquius? atque hoc scitote aratoribus Verre praetore optandum ac petendum fuisse. Sositheus est Entellinus, homo cum primis prudens et domi nobilis, cuius verba audietis, qui ad hoc iudicium legatus publice cum Artemone et Menisco, primariis viris, missus est. is cum in senatu Entellino multa mecum de istius iniuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella atque hac aestimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri frumentum in cellam gratis, ne posthac tantas pecunias magistratibus nostris decerneremus.