hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit; hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione annonae atque aestimationis. etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. ex huiusce modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. in hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos meminimus aut audivimus non fecerint.quaero nunc abs te, Hortensi, cum utrisne tandem istius factum collaturus es? cum iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent. ita credo petisse ab isto aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non possent, pro singulis modiis ternos denarios dare liceret. an quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, vecturae difficultate adductus ternos denarios dare maluisse? cuius vecturae? quo ex loco in quem locum ne portarent? Philomelio Ephesum? video quid inter annonam interesse soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus expedire, quanti Ephesi sit frumentum, dare potius in Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumentum Ephesum pecuniam et legatos mittere.in Sicilia vero quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum Hennenses admetiantur vel Phintiam vel Halaesam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo iusseris deportabunt. tametsi ne vectura quidem est opus. nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae natus est varietate. hoc enim magistratus in provincia adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. ideo valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iis provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo quisque vehere iussus esset, ibi tantidem frumentum emeret quanti domi vendidisset.quam ob rem, si vis, Hortensi, docere aliquid ab isto simile in aestimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebit aliquo in loco Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse. vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis. tu, cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique cum in iis locis in quibus es, versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri quo portare non expediat, ubi emere non possim?improbum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! tamen ego hoc, quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior. si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti. si mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis? utrum tibi pecuniae coactae conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recte, ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendis?