quam ob rem enim scriba deducat, ac non potius mulio qui advexerit, tabellarius cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? ordo est honestus. quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur. itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias, viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus intellegetis novam rem totam atque indignam videri.ad eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt. tametsi cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi esse quo cuivis pretio licet pervenire? tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam defensionem putas esse? hoc quemquam ferre posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS viii lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret?hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentia nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum liceret.anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas, qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, qvandoqve tv qvidem in proelio, in bello, in re militari—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, qvandoqve tv nvlla vmqvam mihi in cvpiditate ac tvrpitvdine defvisti omnibvsqve in isdem flagitiis mecvm et in legatione et in praetvra et hic in Sicilia versatvs es, ob eas res te, qvoniam re̵ locvpletavi, hoc anvlo avreo dono? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS tritici modium, binis hordei, iste hordei numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis aestimavit. non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum, in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;