iste in hoc genere peculatus non nunc primum invenitur, sed nunc demum tenetur. vidimus huic ab aerario pecuniam numerari quaestori ad sumptum exercitus consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et consulem spoliatum; illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac tenebris quae totam rem publicam tum occuparant. iterum gessit hereditariam quaesturam, cum a Dolabella magnam pecuniam avertit, sed eius rationem cum damnatione Dolabellae permiscuit. commissa est pecunia tanta praetori; non reperietis hominem timide nec leviter haec improbissima lucra ligurrientem; devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit. ita serpit illud insitum in natura malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae statuere ipse non possit.tenetur igitur aliquando, et in rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque in eam fraudem mihi videtur divinitus incidisse, non solum ut eas poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur. etenim nova quoque alia res, iudices, exstitit in hoc crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius decumani criminis. nam ut illud missum faciam, permultos aratores in alteras decumas et in haec dccc milia modium, quod emptum populo Romano darent, non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse,—ut hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum, potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse?cum enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non omne clausum et compressum possidebas? ita in eo frumento primus tibi ille quaestus erat ipsum frumentum, quod erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum improbissime per triennium partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS xxi in medimna pro eodem illo frumento abstulisti.at enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis pecuniam dissolvisti. sint sane aliquae civitates in eo numero, quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem? his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed aratorem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est ex ea provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse: unum, inquam, da mihi ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutum. confirmo, iudices, neminem esse dicturum.ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? cerarium vero—quid? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset. scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. quis tibi hoc concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus?nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est ita solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi conductus de aratorum bonis praedabitur? et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure concessum. quid ego vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? non me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis. nuper, Hortensi, quaestor fuisti. quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum. dicerem hoc mihi totum esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.