quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possit? improbas frumentum Siculorum. quid? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syria frumentum Romam missurus es? improbas Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! quid accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,—quod numquam antea,—ut neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent? quid acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit?esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. sed ab iis quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ei civitati imperas emendum. in medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse. quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia, frumentum improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit?iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS xxi; tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum. quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. est enim modius lege HS iiis aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS ii. sed fuerit HS iis, quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum, nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. recita. rationes Halaesinorvm. Cui pecuniam datam dicit? dic etiam clarius. Volcatio, Timarchidi, Maevio. quid est, Verres? ne illam quidem tibi defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad te pertinere? mala mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: ego frumentum neque attigi neque aspexi, mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!mala est haec quidem, ut dixi, ac potius perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam domum tuam convertisse? O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta est!