venio nunc ad epistulam Timarchidi, liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro. haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi manu scripta. recita. epistvla Timarchidi. Timarchides Verris accensvs salvtem dicit. Iam hoc quidem non reprehendo quod adscribit accensus; cur enim sibi hoc scribae soli sumant, L. Papirivs Scriba? volo ego hoc esse commune accensorum, lictorum, viatorum. fac diligentiam adhibeas, qvod ad praetoris existimationem attinet. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. habes virtvtem, eloqventiam.quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere Timarchidi probatus sit? habes svmptvm vnde facias. necesse est, si quid redundarit de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. scribas, apparitores recentis arripe; cvm L. Volteio, qvi plvrimvm potest, caede, concide.̵ videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam hoc caede, concide! nonne vobis verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? volo, ml frater, fratercvlo tvo credas. consorti quidem in lucris atque furtis, gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia. in cohorte carvs habebere. quid est hoc in cohorte? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? qvod cviqve opvs est, oppone. qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. te postvlante omnes vincere solent./Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. scis Metellvm sapientem esse. hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni ac despici a fugitivo Timarchide. si volteivm habebis, omnia lvdibvndvs conficies. hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica. quia multos et per se et per alios multa ludibundos apud Verrem effecisse vidit, ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. incvlcatvm est Metello et Volteio te aratores evertisse. quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori, cum aliquem innocentem securi percusserat? nemo; omnes ei tum attribuebant quem nunc condemnari volunt.obtvdervnt eivs avris te socivm praetoris fvisse. videsne hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne non hoc crimen nos in te confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis socium fuisse. fac sciat improbitatem aratorvm; ipsi svdabvnt, sl di volvnt. Quod istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? quantam iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac litteris insequatur? neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam recitassem, nisi ut ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque pretio deleniat. ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermone impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem nulli dabantur?