iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque provinciam: haec omnia doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum. quid vultis amplius? num exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? non opinor. at is optime qui successit isti potuit cognoscere. ita est; verum amicitia impeditur. at debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. debet; verum tamen non cogitur.num quis in Verrem L. Metelli testimonium requirit? nemo. num quis postulat? non opinor. quid? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum Metellum falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflicta sit nescire? recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanos misit. epistvla L. Metelli. decvmas frvmenti lege Hieronica vendidi. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? ita se vendidisse ut omnis praeter Verrem. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? se per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. dicit quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit?recita de epistula reliqua. svmma vi data est a me opera vt qvam plvrimo decvmas venderem. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque offendisti. quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? recita. Litteras ait se misisse et confirmasse, suam se interposuisse auctoritatem; tantum modo aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla re Verri similem futurum. at quid est tandem in quo se elaborasse dicit? recita. vt aratores, qvi reliqvi erant, qvam plvrimvm sererent. Qui reliqui? quid hoc est reliqui? quo ex bello, qua ex vastitate? quaenam in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit reliquos aratores collegisse et recreasse videatur?cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M’. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem redirent?his te litteris, homo audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? recita cetera. tamen pro eo vt temporis difficvltas aratorvmqve penvria tvlit. Aratorum, inquit, penuria. si ego accusator totiens de re eadem dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat Metellus, nisi litteras misissem: non est satis. nisi praesens confirmassem: ne id quidem satis est. reliqvos, inquit, aratores. reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, aratorvm penvria.exspectate etiam, iudices, exspectate, si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus reliquos ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertas: scribit Metellus aratorum esse penuriam. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret, praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.