hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? ccxvi decumas agri Leontini vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua, si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae saepe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C. Norbani decvmae venditae agri Leontini. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more fecisti? nummos dabat arator. quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. de vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an inviti dabant? libentes? amabant, credo, Apronium. inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia. hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit.quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus sibi mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem, putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.Vnde ergo hoc intellegi potest? ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est. neque id solum accidit uti minus multis iugis ararent, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque arationes derelinquerent. id adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. recita tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: lxxxilii. quot anno tertio profiteantur: xxxll. duo et quinquaginta aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successerint. quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? videamus ex litteris publicis. clxxxvii. quid? anno tertio? lxxxvi. centum et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit. ager Herbitensis primo anno habuit aratores cclii, tertio cxx: hinc cxxxii patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium!—ccl aratores habuit primo anno praeturae tuae.quid? tertio anno? lxxx, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis. pro di immortales! si ex provincia tota clxx aratores eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis clxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si discessissent, ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis profugisse. illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.