quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem tuam tam magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?quo modo igitur hoc adsequar, iudices, ut sciam quantum lucri factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt aratores omnes imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent, medimnum autem ex iugero decumano dari oportebat, cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt. erravit an potius insanivit Apronius? immo tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.si ostendam minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. atque hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum, sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant impetratum est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est mod. dxxxx; deductis tritici mod. ccxvi, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici cccxxiiii. adde totius summae dxxxx milium mod. tris quinquagesimas; fit tritici mod. xxxiicccc (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad ccclx mod. tritici. at ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc.