eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque ei tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur. hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari, non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse, non videri Sthenivm lmpediri edicto qvo minvs ei Romae liceret esse.cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. nam si ita defenderet, recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat, mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere. quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum.hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo se, iudices, umquam expediet. primum ipse in Sicilia saepe et palam de loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo fecisse quod fecisset. haec eum dictitasse priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt viri primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. deinde Romae, cum haec acta res esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse.