iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse arbitrabatur. itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente, verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum cupiditate pugnare. erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem Timarchides.tum iste aliquando age dic! inquit. reus orare atque obsecrare ut cum consilio cognosceret. tum repente iste testis citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse pronuntiat. iste, quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut prolato cum ceteris in consilium reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem innocentem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia scribae medici haruspicisque condemnat.retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. tametsi minus id quidem nobis, minus populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in curiam? verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinent.illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! scelus est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. cum vero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voles, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes?quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum erit, notabit.quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. quidni iste neget? at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est.