iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus. nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. interea istius libertus et accensus Timarchides, qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen ob salutem malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria. post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus hominem ad HS lxxx perducit, eamque ei pecuniam numerat.posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metu sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. crimen nullum erat, res erat iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si saperet, videret quid sibi esset faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. facite, inquit, quod libet; daturus non sum amplius. idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est idem hic Sopater absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium venitur.quo posteaquam est ventum, cum in consilium frequentes convenissent idem qui solebant, et hac una spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur.non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondet, ad quos? ad me, inquit, si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem. idoneus es, inquit, sed pervellem adessent ii qui adfuerant antea causamque cognorant. dic, inquit; illi adesse non possunt. nam hercule, inquit Minucius, me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem rogavit, et simul a subselliis abire coepit.iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaret. Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita in provincia rem augere oportere ut ne quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, respondit, causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt.