debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant. cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. amici recusare ne quod iudicium neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eius constitueretur, et simul illud idem postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret.iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad illa HS d hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videantur?hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium prope fuerunt. cum L. Metellus in provinciam profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit Syracusas, utrumque rescidit, et de Epicrate et de Heraclio. in utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quid moveri loco non potuerat.fecerat hoc egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod Heraclium restitui iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est. is epistulas compluris attulerat, in his unam domo quae totum mutarat hominem. repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus laudationes petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis huc evocare non potuissem.verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum. Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt. quod erant oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent. eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina Metello, cupidissimi veniendi, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS c per calumniam malitiamque petita sunt. iste poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum civis Centuripinus inter duos civis diiudicasset, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se daturum.quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset; ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuit, quam diu iste in provincia mansit. hoc iniecto metu iudicibus novo more, nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem?