quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic longe primus civitatis est Epicrates quidam. huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti bonis posse quo Heraclius esset eversus. rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. ita causa componitur ut item palaestritae Bidini peterent ab Epicrate hereditatem, quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret. qui statim, quo quid praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum numerari HS lxxx.res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primo contemnere et neglegere coepit, quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium. quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant, id quod ille sciebat, se HS lxxx dedisse; rogant eum ut sibi id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se HS lxxx nummum frustra dedisse. res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert illam suam Syracusanam; ait se velle de illis HS lxxx cognoscere; advocat multos. dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, iussu istius. Volcatium vocat, pecuniam referri imperat. Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt.dicet aliquis, quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse? attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est exire ab isto, eodem semita revertisse. quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa,—qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, —pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent? tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent, —quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum, ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant?Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae. qui quam tibi amicus non modo tum fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare possumus. an hoc solum argumentum est nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos animadvertit?est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc,—paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat,—bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. ostendit enim novo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat. adversarii non audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur. insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat.