verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. repente recitatur uno nomine HS ccc iussu praetoris data esse. fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret.res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem obscure locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.et tamen aiunt eum queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed suorum peccatis et criminibus prematur. triennium provinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. quid est quod tu alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse?numerantur illa HS ccc Syracusanis. ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque, iudices, planum faciam. ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi nomine appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli,—qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et reddidit,—statua ex aere facta est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent, ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impertire noluisti, per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare possent?at vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur. O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso, quo non attuleris tecum istum diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua constituta esse videantur.