comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis, non accepit ipse, licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros comites praestare debemus. primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit:cum ab eo quidam vetus adsectator et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, noli, inquit, mirari si tu hoc a me non impetras. ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum. etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.si vero illud quoque accedit, ut praetor in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius modi L. Octavivs ivdex esto. si paret fvndum Capenatem, qvo de agitvr, ex ivre Qviritivm P. Servili esse, neqve is fvndvs Q. Catvlo restitvetvr, non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. decreta eius modi, si non accipit qvod te debere dicis, accvses; si petit, dvcas: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium. iudicia eius modi: qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, si qvi perperam ivdicasset, se cognitvrvm; cvm cognosset, animadversvrvm. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret iudicaturum.