O praeclare coniectum a vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset perridicule homines augurabantur! etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset? atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.quo die Siciliam attigit—videte satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam provinciam venerit,—statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simul atque e navi egressus est dedit), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone, venisset.ea erat, iudices, pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse.quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. quid? tum nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit? nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse. ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum.itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris, T. Manili, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse.quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata? nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita. testimonia Lvcvlli, Chlori, Dionis. satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso vicensimo anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est. causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad HS cccc milia, a duobus fratribus. multorum testimonia audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres calumniatorem adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. tu mihi ita defendas, non est ista Verri numerata pecunia? adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.