iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.si ostendo hoc decrevisse decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? at quorum iudicio condemnatum! nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur res iudicare oportere publicanorum iudicio; quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimopromulgatam videmus; decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. habeo ex iis qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius qui legem promulgavit oratio et causa nititur. venient in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari noluerunt: vos nunc utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.at vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. dicam paulo promptius; neque enim iam vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit. dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset datum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret. satisne magnum crimen hoc videtur?nullum, opinor, maius. qui defendet Hortensius? postulabit ut litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet? clamabo litteras remotas esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. aut hoc contendat numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse est. negas esse factum? placet ista mihi defensio, descendo; aequa enim contentio, aequum certamen proponitur. producam testis, et producam pluris eodem tempore; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint; cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia.si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam non fuisse. ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et iudici libera potestas ad credendum.quod cum ita sit, nihil fingam tamen. meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero.quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. multa enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. tantum agam de hoc toto nomine societatis. Vt iam scire possis, quaeram decretumne sit. cum id invenero, quaeram remotaene sint litterae. cum id quoque constabit, vos iam hoc me tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent esse. quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via aut ratione absolvi potest?