itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint, omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperint, tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. ac forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputari, cum statua se eius habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset. videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris populi Romani statuis praesidio non fuisse.Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant esse praesidio foederis,—hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non est proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et eversae! at quo loco! celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque templi. quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint gesta cognoscite. Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id gravius esse putarunt si publico consilio, quam siper vim multitudinis factum esse videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur. illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur. hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non coegisset, haec dicerem, videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. eadem opinor omnia convenire. neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas C. Verris demoliendas. hoc mihi Metellus non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in his rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus rebus obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.