quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? huius ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui,—quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactam esse.venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri voluntatis potest. an etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum non solum patronvm illius insulae, sed etiam Sotera inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum soter qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus, quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, a commvni Siciliae datas.quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum et considerandum est quid velis. Magna res est utrum tibi Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis. si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant, ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt, duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent, tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur, hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere?confitendum igitur est tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem et in te gravissima postulata consulibus ediderint, et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua levia duxerint; qui priore actione ita testimonia graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret. etenim ille cum propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare. dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini, Segestani: enumerare omnis non est necesse. scitis quam multi et quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. res declarabit ut cupierint. iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint.de quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur.