primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat. nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, vt statvas ne cvi, nisi cvm is de provincia decessisset, pollicerentvr. tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas;hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei qui rem sententiamque non perspiciat. postulant enim, non uti ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. nihil egero, inquit; negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri. ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum esse. mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, inimicus est propterea quod arator est. itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt: nemo est eorum quin perisse te cupiat? omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. quid ergo? illae quid sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvum cupere! metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod datur.certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt, ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex Sicilia testes sunt, sive togatum sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te esse dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.