si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum conficietur ex testimoniis et litteris civitatum. et iste hoc concedit nec potest aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint quae fatetur? quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem pecuniam in statuis? fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur.verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? consumetur, inquies. scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno genere captum videmus. si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat? ita si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— si hoc a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.etenim, si C. Verres HS c milia populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut sociis causam dandi adferre videamur. quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere.ac de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima condicione locare, an aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur necesse est.etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos admonet ut putetis modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere?