hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor.postremo ex tota provincia homines nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla in provincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt:his porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse. minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo! atque ea ipsa civitas qua ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. at enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam ordini sive aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut vos quoque ei temperetis. qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo discere,—tametsi non provinciae rudis erat et tiro: sed Siciliae paratus ad praedam meditatusque venire cupiebat.