quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet clamor interea fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si posset.postridie homines mane in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum. quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.de quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella: