simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit illa ut meretrix non inhumaniter; libenter ait se facturam, et se cum isto diligenter sermocinaturam; reverti iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse. vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices, cognovistis.dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni, dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est; dixit L. Domitius, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus Chelidonem nominavit.non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur? reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.tutores haec nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset dicere, improbe, verum callide; nihil ab isto vafrum, nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere. Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit, cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor, in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines.operae pretium est legem ipsam cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital lex operi facivndo. qvae pvpilli Ivni —. dic, dic, quaeso, clarius. C. Verres praetor vrbanvs addidit. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video in multis veteribus legibus, Cn. Domitivs L. Metelevs censores addidervnt, L. Cassivs Cn. Servilivs censores addidervnt: vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita. qvi de L. Marco M. Perperna censoribvs—— socivm ne admittito neve partem dato neve redimito. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo cautum praedibus et praediis.hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia suberant, periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses, —in tabulas enim legem rettulisti,—neque cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus HS dlx milibus, cum tutores HS cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ id opus ad illius iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?