atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur.an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate? quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. non solum effugiemus, inquit, hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M’. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis non habebimus;Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore et prope toto commutato consilio magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere. nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.