audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. quae , si prodierit atque adeo cum prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum