sed obstinata mente perfer, obdura.vale, puella! iam Catullus obdurat,nec te requiret nec rogabit invitam:at tu dolebis, cum rogaberis nulla.scelesta, vae te! quae tibi manet vita!quis nunc te adibit? cui videberis bella?quem nunc amabis? cuius esse diceris?quem basiabis? cui labella mordebis?at tu, Catulle, destinatus obdura.Verani, omnibus e meis amicisantistans mihi milibus trecentis,venistine domum ad tuos penatesfratresque unanimos anumque matrem?venisti! o mihi nuntii beati!visam te incolumem audiamque Hiberumnarrantem loca, facta, nationes,ut mos est tuus, applicansque collumiucundum os oculosque saviabor.o, quantum est hominum beatiorum,quid me laetius est beatiusve?Varus me meus ad suos amoresvisum duxerat e foro otiosum,scortillum, ut mihi tunc repente visum est,non sane inlepidum neque invenustum.huc ut venimus, incidere nobissermones varii, in quibus, quid essetiam Bithynia, quo modo se haberet,ecquonam mihi profuisset aere.respondi id quod erat, nihil neque ipsisnec praetoribus esse nec cohorti,cur quisquam caput unctius referret,praesertim quibus esset irrumatorpraetor nec faceret pili cohortem.at certe tamen, inquiunt, quod illicnatum dicitur esse comparasti,ad lecticam homines. ego, ut puellaeunum me facerem beatiorem,non, inquam, mihi tam fuit maligne,ut, provincia quod mala incidisset,non possem octo homines parare rectos.