cum tantum sciat esse basiorum.Flavi, delicias tuas Catullo,ni sint inlepidae atque inelegantes,velles dicere, nec tacere posses.verum nescio quid febriculosiscorti diligis: hoc pudet fateri.nam te non viduas iacere noctesnequiquam tacitum cubile clamatsertis ac Syrio fragrans olivo,pulvinusque peraeque et hic et illeattritus, tremulique quassa lectiargutatio inambulatioque.nam nil stupra valet, nihil, tacere.cur? non tam latera ecfututa pandas,ni tu quid facias ineptiarum.quare, quidquid habes boni malique,dic nobis: volo te ac tuos amoresad caelum lepido vocare versu.Quaeris quot mihi basiationestuae, Lesbia, sint satis superque.quam magnus numerus Libyssae harenaelaserpiciferis iacet Cyrenis,oraclum Iovis inter aestuosiet Batti veteris sacrum sepulcrum,aut quam sidera multa, cum tacet nox,furtivos hominum vident amores,tam te basia multa basiarevesano satis et super Catullo est,quae nec pernumerare curiosipossint nec mala fascinare lingua.Miser Catulle, desinas ineptire,et quod vides perisse perditum ducas.fulsere quondam candidi tibi soles,cum ventitabas quo puella ducebatamata nobis quantum amabitur nulla.ibi illa multa tum iocosa fiebant,quae tu volebas nec puella nolebat.fulsere vere candidi tibi soles.nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,nec quae fugit sectare, nec miser vive,