usque ad milia basiem trecenta,nec unquam videar satur futurus,non si densior aridis aristissit nostrae seges osculationis.Disertissime Romuli nepotum,quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,quotque post aliis erunt in annis,gratias tibi maximas Catullusagit pessimus omnium poeta,tanto pessimus omnium poetaquanto tu optimus omnium patronus.Hesterno, Licini, die otiosimultum lusimus in meis tabellis,ut convenerat esse delicatos.scribens versiculos uterque nostrumludebat numero modo hoc modo illoc,reddens mutua per iocum atque vinum.atque illinc abii tuo leporeincensus, Licini, facetiisque,ut nec me miserum cibus iuvaret,nec somnus tegeret quiete ocellos,sed toto indomitus furore lectoversarer cupiens videre lucem,ut tecum loquerer simulque ut essem.at defessa labore membra postquamsemimortua lectulo iacebant,hoc, iucunde, tibi poema feci,ex quo perspiceres meum dolorem.nunc audax cave sis, precesque nostras,oramus, cave despuas, ocelle,ne poenas Nemesis reposcat a te.est vehemens dea: laedere hanc caveto.Ille mi par esse deo videtur,ille, si fas est, superare divosqui sedens adversus identidem tespectat et auditdulce ridentem, misero quod omniseripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, adspexi, nihil est super milingua sed torpet, tenuis sub artus