redde, putida moecha, codicillos.sed nil proficimus, nihil movetur.mutanda est ratio modusque nobis,si quid proficere amplius potestis,pudica et proba, redde codicillos.Salve, nec minimo puella nasonec bello pede nec nigris ocellisnec longis digitis nec ore sicconec sane nimis elegante lingua,decoctoris amica Formiani.ten provincia narrat esse bellam?tecum Lesbia nostra comparatur?o saeclum insapiens et infacetum!O funde noster seu Sabine seu Tiburs(nam te esse Tiburtem autumant quibus non estcordi Catullum laedere: at quibus cordi estquovis Sabinum pignore esse contendunt),sed seu Sabine sive verius Tiburs,fui libenter in tua suburbanavilla malamque pectore expuli tussim,non immerenti quam mihi meus venter,dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.nam, Sestianus dum volo esse conviva,orationem in Antium petitoremplenam veneni et pestilentiae legi.hic me gravido frigida et frequens tussisquassavit usque dum in tuum sinum fugiet me recuravi otioque et urtica.quare refectus maximas tibi gratesago, meum quod non es ulta peccatum.nec deprecor iam, si nefaria scriptaSesti recepso, quin gravedinem et tussimnon mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,qui tunc vocat me cum malum librum legi.Acmen Septimius suos amorestenens in gremio mea, inquit, Acme,ni te perdite amo atque amare porroomnes sum adsidue paratus annosquantum qui pote plurimum perire,solus in Libya Indiaque tosta