nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,quod quisque minxit, hoc sibi solet manedentem atque russam defricare gingivam,ut quo iste vester expolitior dens est,hoc te amplius bibisse praedicet loti.Quaenam te mala mens, miselle Ravide,agit praecipitem in meos iambos?quis deus tibi non bene advocatusvecordem parat excitare rixam?an ut pervenias in ora vulgi?quid vis? qua libet esse notus optas?eris, quandoquidem meos amorescum longa voluisti amare poena.Ameana puella defututatota milia me decem poposcit,ista turpiculo puella naso,decoctoris amica Formiani.propinqui, quibus est puella curae,amicos medicosque convocate:non est sana puella, nec rogarequalis sit solet aes imaginosum.Adeste, hendecasyllabi, quot estisomnes undique, quotquot estis omnes.iocum me putat esse moecha turpiset negat mihi vestra redditurampugillaria, si pati potestis.persequamur eam, et reflagitemus.quae sit quaeritis? illa quam videtisturpe incedere, mimice ac molesteridentem catuli ore Gallicani.circumsistite eam, et reflagitate:moecha putida, redde codicillos,redde, putida moecha, codicillos.non assis facis? o lutum, lupanar,aut si perditius potes quid esse.sed non est tamen hoc satis putandum.quod si non aliud potest, ruboremferreo canis exprimamus ore.conclamate iterum altiore vocemoecha putida, redde codicillos,