confutuere et putare ceteros hircos?an, continenter quod sedetis insulsicentum an ducenti, non putatis ausurumme una ducentos irrumare sessores?atqui putate: namque totius vobisfrontem tabernae sopionibus scribam.puella nam mi, quae meo sinu fugit,amata tantum quantum amabitur nulla,pro qua mihi sunt magna bella pugnata,consedit istic. hanc boni beatiqueomnes amatis, et quidem, quod indignum est,omnes pusilli et semitarii moechi:tu praeter omnes une de capillatis,cuniculosae Celtiberiae fili,Egnati, opaca quem bonum facit barbaet dens Hibera defricatus urina.Male est, Cornifici, tuo Catullo,male est me hercule ei et laboriose,et magis magis in dies et horas.quem tu, quod minimum facillimumque est,qua solatus es adlocutione?irascor tibi.sic meos amores?paulum quid libet adlocutionis,maestius lacrimis Simonideis.Egnatius, quod candidos habet dentes,renidet usque quaque.si ad rei ventum estsubsellium, cum orator excitat fletum,renidet ille. si ad pii rogum fililugetur, orba cum flet unicum mater,renidet ille.quidquid est, ubicumque est,quodcumque agit, renidet.hunc habet morbumneque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.quare monendum est te mihi, bone Egnati.si urbanus esses aut Sabinus aut Tibursaut parcus Umber aut obesus Etruscusaut Lanuvinus ater atque dentatusaut Transpadanus, ut meos quoque attingam,aut qui libet qui puriter lavit dentes,tamen renidere usque quaque te nollem;nam risu inepto res ineptior nulla est.