Veronam veniat, Novi relinquensComi moenia Lariumque litus:nam quasdam volo cogitationesamici accipiat sui meique.quare, si sapiet, viam vorabit,quamvis candida milies puellaeuntem revocet manusque colloambas iniciens roget morari,quae nunc, si mihi vera nuntiantur,illum deperit impotente amore:nam quo tempore legit incohatamDindymi dominam, ex eo misellaeignes interiorem edunt medullam.ignosco tibi, Sapphica puellaMusa doctior: est enim venusteMagna Caecilio incohata Mater.Annales Volusi, cacata charta,votum solvite pro mea puella:nam sanctae Veneri Cupidiniquevovit, si sibi restitutus essemdesissemque truces vibrare iambos,electissima pessimi poetaescripta tardipedi deo daturaminfelicibus ustilanda lignis.et hoc pessima se puella viditiocose lepide vovere divis.nunc, o caeruleo creata ponto,quae sanctum Idalium Uriosque apertos,quaeque Ancona Cnidumque harundinosamcolis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,quaeque Durrachium Hadriae tabernam,acceptum face redditumque votum,si non inlepidum neque invenustum est.at vos interea venite in ignem,pleni ruris et inficetiarumAnnales Volusi, cacata charta.Salax taberna vosque contubernales,a pilleatis nona fratribus pila,solis putatis esse mentulas vobis,solis licere quidquid est puellarum