parum expatravit an parum elluatus est?paterna prima lancinata sunt bona;secunda praeda Pontica; inde tertiaHibera, quam scit amnis aurifer Tagus.nunc Galliae timetur et Britanniae.quid hunc malum fovetis? aut quid hic potestnisi uncta devorare patrimonia?eone nomine † urbis opulentissimesocer generque, perdidistis omnia?Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?certe tute iubebas animam tradere, inique, meinducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaqueventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.Paene insularum, Sirmio, insularumqueocelle, quascumque in liquentibus stagnismarique vasto fert uterque Neptunus,quam te libenter quamque laetus inviso,vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynosliquisse campos et videre te in tuto!o quid solutis est beatius curis,cum mens onus reponit, ac peregrinolabore fessi venimus larem ad nostrumdesideratoque adquiescimus lecto?hoc est quod unum est pro laboribus tantis.salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;ridete, quidquid est domi cachinnorum.Amabo, mea dulcis Ipsithilla,meae deliciae, mei lepores,iube ad te veniam meridiatum.et si iusseris illud, adiuvato,ne quis liminis obseret tabellam,